Chorus Breviarii
Didacopolitanus
CŒTUS CANTUS GREGORIANI AC LITURGICÆ PRECIS
Sunday, February 11, 2024
Tuesday, December 19, 2023
Post scrīptum ad Fīdūciam supplicantem
Thursday, December 7, 2023
Vesperae Sānctōrum Omnium
Misericordiā, ut ita dīcam, Vāticānā imperante, licet nōbīs tantummodo in ecclēsiā s. Annæ Divīnum Officium canere. Quod fēcimus in fēstō Omnium Sānctōrum ad prīmās Vesperās. Grātiās ergō agāmus parochō et rev. Jēsū Valentiolæ quī præfuit.
Omnēs imāginēs
Monday, April 17, 2023
Tenebrae
Hōc annō, uxōre aegrōtante, nōn adfuī ad cantum Tenebrārum, nempe officiī Mātūtīnī et Laudum in hebdomadā sānctā. Multī autem iter fēcērunt ad templum Anglōrum Martyrum in Murriēta, ubi Tenebrae prō fēriā quīnta factae sunt. Quibus praefuit dominus Stephanus Portārius.
Potuī saltem ad Tenebrās in templō sānctae Annae adesse, fēriā sextā et Sabbatō sānctō. Ibi hebdomadārius fuit pater Jēsus Valentiola.
Saturday, December 24, 2022
Vesperae ad Sanctam Annam
Tuesday, November 15, 2022
Quae nuper apud nōs facta sunt
Veniam petō, paucissimī lēctōrēs, quia rārē scrībō. Jam enim scītis quia propter fīlium necnōn uxōrem occupātus sum. Tamen neque frātrēs ab opere suō dēsinunt neque ego ab ipsō quantum possum absum. Omnia quidem quae fēcimus in Frātrum sitū Anglicē ab Adriānō dēscrīpta sunt, hīc autem imāginēs cum brevī sermōne inveniētis.
Prīdiē Īdūs Sept. Officium prō dēfūnctīs ad Mātūtīnum, in memoriam frātris Jōannis Jācōbī, in templō S. Annae |
Ibīdem, a.d. V Kal. Oct. Prīmae Vesperae Sānctī Michaēlis. Adest in chorō sacerdōs orientālis.
Ībidem, in vigiliā Sānctōrum Omnium (prīdiē Kal. Nov.) ad vesperās.
Postrēmō, ibīdem prīdiē Id. Nov., prīmae Vesperae sānctī Didacī, patrōnī urbis nostrae, cujus memoria ab ingrātīs vel ignārīs neglegitur.
Grātiās maximās habēmus reverendō dominō Aarōn Liebert, F.S.S.P., quī caerimōniīs praefuit.
Monday, September 5, 2022
Laeta et Trīstia
In mēnse praeteritō et laeta et trīstia passī sumus. Nam prīmae Vesperae Assūmptiōnis Beātissimae Virginis Marīae in hortō in oppidō Absconditō cantae sunt, quibus praefuit reverendus pater Dominicus ex ōrdine sānctī Augustīnī.
Deinde, diē vīcēsimō (a.d. XIII Kal. Sep.) Frāter Jōhannēs Jācōbus obīvit. Sepultūra autem ejus fīet Īdibus Septembribus.
Jōhannēs ad extremam laevam. R.I.P. |
Postrēmō, diē vīcēsimō sextō (a.d. VII Kal. Sep.) fīlius meus nātus est, cui nōmen est Philippus Marīa Ignatius McNaugton Raymundus.
Utinam novus frāter fīat |